Clementine text project

VulSearch & the Clementine Vulgate project

Ecclesiasticus Jesu, filii Sirach

About this text

This document was generated on the 21/4/08 and is part of the Clementine Vulgate project. The text was created by MT and has been proof-read by MT (bis). If you find an error in this text, please report it to little.mouth@soon.com.

Ecclesiasticus Jesu, filii Sirach

1 1 Prologus. Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiæ, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam : non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum : et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere.
Omnis sapientia a Domino Deo est :
et cum illo fuit semper, et est ante ævum.
2 Arenam maris, et pluviæ guttas,
et dies sæculi, quis dinumeravit ?
altitudinem cæli, et latitudinem terræ,
et profundum abyssi, quis dimensus est ?
3 sapientiam Dei præcedentem omnia, quis investigavit ?
4 Prior omnium creata est sapientia,
et intellectus prudentiæ ab ævo.
5 Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis,
et ingressus illius mandata æterna.
6 Radix sapientiæ cui revelata est ?
et astutias illius quis agnovit ?
7 disciplina sapientiæ cui revelata est et manifestata ?
et multiplicationem ingressus illius quis intellexit ?
8 Unus est altissimus, Creator omnipotens,
et rex potens et metuendus nimis,
sedens super thronum illius, et dominans Deus.
9 Ipse creavit illam in Spiritu Sancto,
et vidit, et dinumeravit, et mensus est :
10 et effudit illam super omnia opera sua,
et super omnem carnem, secundum datum suum,
et præbuit illam diligentibus se.


11 Timor Domini gloria, et gloriatio,
et lætitia, et corona exsultationis.
12 Timor Domini delectabit cor,
et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum.
13 Timenti Dominum bene erit in extremis,
et in die defunctionis suæ benedicetur.
14 Dilectio Dei honorabilis sapientia :
15 quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione,
et in agnitione magnalium suorum.
16 Initium sapientiæ timor Domini :
et cum fidelibus in vulva concreatus est :
cum electis feminis graditur,
et cum justis et fidelibus agnoscitur.
17 Timor Domini scientiæ religiositas :
18 religiositas custodiet et justificabit cor ;
jucunditatem atque gaudium dabit.
19 Timenti Dominum bene erit,
et in diebus consummationis illius benedicetur.
20 Plenitudo sapientiæ est timere Deum,
et plenitudo a fructibus illius.
21 Omnem domum illius implebit a generationibus,
et receptacula a thesauris illius.
22 Corona sapientiæ timor Domini,
replens pacem et salutis fructum :
23 et vidit, et dinumeravit eam :
utraque autem sunt dona Dei.
24 Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur,
et gloriam tenentium se exaltat.
25 Radix sapientiæ est timere Dominum,
et rami illius longævi.
26 In thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas :
execratio autem peccatoribus sapientia.
27 Timor Domini expellit peccatum :
28 nam qui sine timore est non poterit justificari :
iracundia enim animositatis illius subversio illius est.
29 Usque in tempus sustinebit patiens,
et postea redditio jucunditatis.
30 Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius,
et labia multorum enarrabunt sensum illius.
31 In thesauris sapientiæ significatio disciplinæ :
32 execratio autem peccatori cultura Dei.
33 Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam,
et Deus præbebit illam tibi.
34 Sapientia enim et disciplina timor Domini :
et quod beneplacitum est illi,
35 fides et mansuetudo,
et adimplebit thesauros illius.
36 Ne sis incredibilis timori Domini,
et ne accesseris ad illum duplici corde.
37 Ne fueris hypocrita in conspectu hominum,
et non scandalizeris in labiis tuis.
38 Attende in illis, ne forte cadas,
et adducas animæ tuæ inhonorationem :
39 et revelet Deus absconsa tua,
et in medio synagogæ elidat te :
40 quoniam accessisti maligne ad Dominum,
et cor tuum plenum est dolo et fallacia.
2
1 Fili, accedens ad servitutem Dei
sta in justitia et timore,
et præpara animam tuam ad tentationem.
2 Deprime cor tuum, et sustine :
inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus :
et ne festines in tempore obductionis.
3 Sustine sustentationes Dei :
conjungere Deo, et sustine,
ut crescat in novissimo vita tua.
4 Omne quod tibi applicitum fuerit accipe :
et in dolore sustine,
et in humilitate tua patientiam habe :
5 quoniam in igne probatur aurum et argentum,
homines vero receptibiles in camino humiliationis.
6 Crede Deo, et recuperabit te :
et dirige viam tuam, et spera in illum :
serva timorem illius, et in illo veterasce.


7 Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus :
et non deflectatis ab illo, ne cadatis.
8 Qui timetis Dominum, credite illi,
et non evacuabitur merces vestra.
9 Qui timetis Dominum, sperate in illum,
et in oblectationem veniet vobis misericordia.
10 Qui timetis Dominum, diligite illum,
et illuminabuntur corda vestra.
11 Respicite, filii, nationes hominum :
et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est.
12 Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est ?
aut quis invocavit eum, et despexit illum ?
13 Quoniam pius et misericors est Deus,
et remittet in die tribulationis peccata,
et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.


14 Væ duplici corde, et labiis scelestis,
et manibus malefacientibus,
et peccatori terram ingredienti duabus viis !
15 Væ dissolutis corde, qui non credunt Deo,
et ideo non protegentur ab eo !
16 Væ his qui perdiderunt sustinentiam,
et qui dereliquerunt vias rectas,
et diverterunt in vias pravas !
17 Et quid facient cum inspicere cœperit Dominus ?
18 Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius :
et qui diligunt illum conservabunt viam illius.
19 Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei,
et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius.
20 Qui timent Dominum præparabunt corda sua,
et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.
21 Qui timent Dominum custodiunt mandata illius,
et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius,
22 dicentes : Si pœnitentiam non egerimus,
incidemus in manus Domini, et non in manus hominum.
23 Secundum enim magnitudinem ipsius,
sic et misericordia illius cum ipso est.
3
1 Filii sapientiæ ecclesia justorum,
et natio illorum obedientia et dilectio.
2 Judicium patris audite, filii,
et sic facite, ut salvi sitis.
3 Deus enim honoravit patrem in filiis :
et judicium matris exquirens, firmavit in filios.
4 Qui diligit Deum exorabit pro peccatis,
et continebit se ab illis,
et in oratione dierum exaudietur.
5 Et sicut qui thesaurizat,
ita et qui honorificat matrem suam.
6 Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis,
et in die orationis suæ exaudietur.
7 Qui honorat patrem suum vita vivet longiore,
et qui obedit patri refrigerabit matrem.
8 Qui timet Dominum honorat parentes,
et quasi dominis serviet his qui se genuerunt.
9 In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum,
10 ut superveniat tibi benedictio ab eo,
et benedictio illius in novissimo maneat.
11 Benedictio patris firmat domos filiorum :
maledictio autem matris eradicat fundamenta.
12 Ne glorieris in contumelia patris tui :
non enim est tibi gloria ejus confusio.
13 Gloria enim hominis ex honore patris sui,
et dedecus filii pater sine honore.
14 Fili, suscipe senectam patris tui,
et non contristes eum in vita illius :
15 et si defecerit sensu, veniam da,
et ne spernas eum in virtute tua :
eleemosyna enim patris non erit in oblivione.
16 Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum :
17 et in justitia ædificabitur tibi,
et in die tribulationis commemorabitur tui,
et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua.
18 Quam malæ famæ est qui derelinquit patrem,
et est maledictus a Deo qui exasperat matrem !


19 Fili, in mansuetudine opera tua perfice,
et super hominum gloriam diligeris.
20 Quanto magnus es, humilia te in omnibus,
et coram Deo invenies gratiam :
21 quoniam magna potentia Dei solius,
et ab humilibus honoratur.
22 Altiora te ne quæsieris,
et fortiora te ne scrutatus fueris :
sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper,
et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus.
23 Non est enim tibi necessarium
ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis.
24 In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter,
et in pluribus operibus ejus non eris curiosus.
25 Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi :
26 multos quoque supplantavit suspicio illorum,
et in vanitate detinuit sensus illorum.
27 Cor durum habebit male in novissimo,
et qui amat periculum in illo peribit.
28 Cor ingrediens duas vias non habebit successus,
et pravus corde in illis scandalizabitur.
29 Cor nequam gravabitur in doloribus,
et peccator adjiciet ad peccandum.
30 Synagogæ superborum non erit sanitas,
frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur.
31 Cor sapientis intelligitur in sapientia,
et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.
32 Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis,
et in operibus justitiæ successus habebit.


33 Ignem ardentem exstinguit aqua,
et eleemosyna resistit peccatis :
34 et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam :
meminit ejus in posterum,
et in tempore casus sui inveniet firmamentum.
4
1 Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes,
et oculos tuos ne transvertas a paupere.
2 Animam esurientem ne despexeris,
et non exasperes pauperem in inopia sua.
3 Cor inopis ne afflixeris,
et non protrahas datum angustianti.
4 Rogationem contribulati ne abjicias,
et non avertas faciem tuam ab egeno.
5 Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram :
et non relinquas quærentibus tibi retro maledicere.
6 Maledicentis enim tibi in amaritudine animæ,
exaudietur deprecatio illius :
exaudiet autem eum qui fecit illum.
7 Congregationi pauperum affabilem te facito :
et presbytero humilia animam tuam,
et magnato humilia caput tuum.
8 Declina pauperi sine tristitia aurem tuam,
et redde debitum tuum,
et responde illi pacifica in mansuetudine.
9 Libera eum qui injuriam patitur de manu superbi,
et non acide feras in anima tua.
10 In judicando esto pupillis misericors ut pater,
et pro viro matri illorum :
11 et eris tu velut filius Altissimi obediens,
et miserebitur tui magis quam mater.


12 Sapientia filiis suis vitam inspirat :
et suscipit inquirentes se,
et præibit in via justitiæ.
13 Et qui illam diligit, diligit vitam,
et qui vigilaverint ad illam complectentur placorem ejus.
14 Qui tenuerint illam, vitam hæreditabunt :
et quo introibit benedicet Deus.
15 Qui serviunt ei obsequentes erunt sancto :
et eos qui diligunt illam, diligit Deus.
16 Qui audit illam judicabit gentes :
et qui intuetur illam permanebit confidens.
17 Si crediderit ei, hæreditabit illam,
et erunt in confirmatione creaturæ illius :
18 quoniam in tentatione ambulat cum eo,
et in primis eligit eum.
19 Timorem, et metum, et probationem inducet super illum :
et cruciabit illum in tribulatione doctrinæ suæ,
donec tentet eum in cogitationibus suis,
et credat animæ illius.
20 Et firmabit illum, et iter adducet directum ad illum,
et lætificabit illum :
21 et denudabit absconsa sua illi,
et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum justitiæ.
22 Si autem oberraverit, derelinquet eum,
et tradet eum in manus inimici sui.


23 Fili, conserva tempus,
et devita a malo.
24 Pro anima tua ne confundaris dicere verum :
25 est enim confusio adducens peccatum,
et est confusio adducens gloriam et gratiam.
26 Ne accipias faciem adversus faciem tuam,
nec adversus animam tuam mendacium.
27 Ne reverearis proximum tuum in casu suo,
28 nec retineas verbum in tempore salutis.
Non abscondas sapientiam tuam in decore suo :
29 in lingua enim sapientia dignoscitur :
et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati,
et firmamentum in operibus justitiæ.
30 Non contradicas verbo veritatis ullo modo,
et de mendacio ineruditionis tuæ confundere.
31 Non confundaris confiteri peccata tua,
et ne subjicias te omni homini pro peccato.
32 Noli resistere contra faciem potentis,
nec coneris contra ictum fluvii.
33 Pro justitia agonizare pro anima tua,
et usque ad mortem certa pro justitia :
et Deus expugnabit pro te inimicos tuos.
34 Noli citatus esse in lingua tua,
et inutilis, et remissus in operibus tuis.
35 Noli esse sicut leo in domo tua,
evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi.
36 Non sit porrecta manus tua ad accipiendum,
et ad dandum collecta.
5
1 Noli attendere ad possessiones iniquas,
et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita :
nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.
2 Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui,
3 et ne dixeris : Quomodo potui ?
aut, Quis me subjiciet propter facta mea ?
Deus enim vindicans vindicabit.
4 Ne dixeris : Peccavi : et quid mihi accidit triste ?
Altissimus enim est patiens redditor.
5 De propitiatio peccato noli esse sine metu,
neque adjicias peccatum super peccatum.
6 Et ne dicas : Miseratio Domini magna est,
multitudinis peccatorum meorum miserebitur :
7 misericordia enim et ira ab illo cito proximant,
et in peccatores respicit ira illius.
8 Non tardes converti ad Dominum,
et ne differas de die in diem :
9 subito enim veniet ira illius,
et in tempore vindictæ disperdet te.
10 Noli anxius esse in divitiis injustis :
non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.


11 Non ventiles te in omnem ventum,
et non eas in omnem viam :
sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.
12 Esto firmus in via Domini,
et in veritate sensus tui et scientia :
et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.
13 Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas,
et cum sapientia proferas responsum verum.
14 Si est tibi intellectus, responde proximo :
sin autem, sit manus tua super os tuum,
ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.
15 Honor et gloria in sermone sensati :
lingua vero imprudentis subversio est ipsius.
16 Non appelleris susurro,
et lingua tua ne capiaris et confundaris :
17 super furem enim est confusio et pœnitentia,
et denotatio pessima super bilinguem :
susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.
18 Justifica pusillum
et magnum similiter.
6
1 Noli fieri pro amico inimicus proximo :
improperium enim et contumeliam malus hæreditabit :
et omnis peccator invidus et bilinguis.


2 Non te extollas in cogitatione animæ tuæ velut taurus,
ne forte elidatur virtus tua per stultitiam :
3 et folia tua comedat, et fructus tuos perdat,
et relinquaris velut lignum aridum in eremo.
4 Anima enim nequam disperdet qui se habet,
et in gaudium inimicis dat illum,
et deducet in sortem impiorum.


5 Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos,
et lingua eucharis in bono homine abundat.
6 Multi pacifici sint tibi :
et consiliarius sit tibi unus de mille.
7 Si possides amicum, in tentatione posside eum,
et ne facile credas ei.
8 Est enim amicus secundum tempus suum,
et non permanebit in die tribulationis.
9 Et est amicus qui convertitur ad inimicitiam,
et est amicus qui odium et rixam et convitia denudabit.
10 Est autem amicus socius mensæ,
et non permanebit in die necessitatis.
11 Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coæqualis,
et in domesticis tuis fiducialiter aget.
12 Si humiliaverit se contra te,
et a facie tua absconderit se,
unanimem habebis amicitiam bonam.
13 Ab inimicis tuis separare,
et ab amicis tuis attende.
14 Amicus fidelis protectio fortis :
qui autem invenit illum, invenit thesaurum.
15 Amico fideli nulla est comparatio,
et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius.
16 Amicus fidelis medicamentum vitæ et immortalitatis :
et qui metuunt Dominum, invenient illum.
17 Qui timet Deum æque habebit amicitiam bonam,
quoniam secundum illum erit amicus illius.


18 Fili, a juventute tua excipe doctrinam,
et usque ad canos invenies sapientiam.
19 Quasi is qui arat et seminat accede ad eam,
et sustine bonos fructus illius.
20 In opere enim ipsius exiguum laborabis,
et cito edes de generationibus illius.
21 Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus !
et non permanebit in illa excors.
22 Quasi lapidis virtus probatio erit in illis :
et non demorabuntur projicere illam.
23 Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus,
et non est multis manifestata :
quibus autem cognita est,
permanet usque ad conspectum Dei.
24 Audi, fili, et accipe consilium intellectus,
et ne abjicias consilium meum.
25 Injice pedem tuum in compedes illius,
et in torques illius collum tuum.
26 Subjice humerum tuum, et porta illam,
et ne acedieris vinculis ejus.
27 In omni animo tuo accede ad illam,
et in omni virtute tua conserva vias ejus.
28 Investiga illam, et manifestabitur tibi :
et continens factus, ne derelinquas eam :
29 in novissimis enim invenies requiem in ea,
et convertetur tibi in oblectationem.
30 Et erunt tibi compedes ejus in protectionem fortitudinis et bases virtutis,
et torques illius in stolam gloriæ :
31 decor enim vitæ est in illa,
et vincula illius alligatura salutaris.
32 Stolam gloriæ indues eam,
et coronam gratulationis superpones tibi.
33 Fili, si attenderis mihi, disces :
et si accommodaveris animum tuum, sapiens eris.
34 Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam :
et si dilexeris audire, sapiens eris.
35 In multitudine presbyterorum prudentium sta,
et sapientiæ illorum ex corde conjungere,
ut omnem narrationem Dei possis audire,
et proverbia laudis non effugiant a te.
36 Et si videris sensatum, evigila ad eum,
et gradus ostiorum illius exterat pes tuus.
37 Cogitatum tuum habe in præceptis Dei,
et in mandatis illius maxime assiduus esto :
et ipse dabit tibi cor,
et concupiscentia sapientiæ dabitur tibi.
7
1 Noli facere mala, et non te apprehendent :
2 discede ab iniquo, et deficient mala abs te.
3 Fili, non semines mala in sulcis injustitiæ,
et non metes ea in septuplum.
4 Noli quærere a Domino ducatum,
neque a rege cathedram honoris.
5 Non te justifices ante Deum,
quoniam agnitor cordis ipse est :
et penes regem noli velle videri sapiens.
6 Noli quærere fieri judex,
nisi valeas virtute irrumpere iniquitates :
ne forte extimescas faciem potentis,
et ponas scandalum in æquitate tua.
7 Non pecces in multitudinem civitatis,
nec te immittas in populum :
8 neque alliges duplicia peccata,
nec enim in uno eris immunis.
9 Noli esse pusillanimis in animo tuo :
10 exorare et facere eleemosynam ne despicias.
11 Ne dicas : In multitudine munerum meorum respiciet Deus,
et offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet.
12 Non irrideas hominem in amaritudine animæ :
est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus.
13 Noli amare mendacium adversus fratrem tuum,
neque in amicum similiter facias.
14 Noli velle mentiri omne mendacium :
assiduitas enim illius non est bona.
15 Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum,
et non iteres verbum in oratione tua.
16 Non oderis laboriosa opera,
et rusticationem creatam ab Altissimo.
17 Non te reputes in multitudine indisciplinatorum.
18 Memento iræ, quoniam non tardabit.
19 Humilia valde spiritum tuum,
quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis.


20 Noli prævaricari in amicum pecuniam differentem,
neque fratrem carissimum auro spreveris.
21 Noli discedere a muliere sensata et bona,
quam sortitus es in timore Domini :
gratia enim verecundiæ illius super aurum.
22 Non lædas servum in veritate operantem,
neque mercenarium dantem animam suam.
23 Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua :
non defraudes illum libertate,
neque inopem derelinquas illum.
24 Pecora tibi sunt, attende illis :
et si sunt utilia, perseverent apud te.
25 Filii tibi sunt ? erudi illos,
et curva illos a pueritia illorum.
26 Filiæ tibi sunt ? serva corpus illarum,
et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas.
27 Trade filiam, et grande opus feceris :
et homini sensato da illam.
28 Mulier si est tibi secundum animam tuam, non projicias illam :
et odibili non credas te.
In toto corde tuo
29 honora patrem tuum,
et gemitus matris tuæ ne obliviscaris :
30 memento quoniam nisi per illos natus non fuisses :
et retribue illis, quomodo et illi tibi.


31 In tota anima tua time Dominum,
et sacerdotes illius sanctifica.
32 In omni virtute tua dilige eum qui te fecit,
et ministros ejus ne derelinquas.
33 Honora Deum ex tota anima tua,
et honorifica sacerdotes,
et propurga te cum brachiis.
34 Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis,
et de negligentia tua purga te cum paucis.
35 Datum brachiorum tuorum,
et sacrificium sanctificationis offeres Domino,
et initia sanctorum.
36 Et pauperi porrige manum tuam,
ut perficiatur propitiatio et benedictio tua.
37 Gratia dati in conspectu omnis viventis,
et mortuo non prohibeas gratiam.
38 Non desis plorantibus in consolatione,
et cum lugentibus ambula.
39 Non te pigeat visitare infirmum :
ex his enim in dilectione firmaberis.
40 In omnibus operibus tuis memorare novissima tua,
et in æternum non peccabis.
8
1 Non litiges cum homine potente,
ne forte incidas in manus illius.
2 Non contendas cum viro locuplete,
ne forte contra te constituat litem tibi :
3 multos enim perdidit aurum et argentum,
et usque ad cor regum extendit et convertit.
4 Non litiges cum homine linguato,
et non strues in ignem illius ligna.
5 Non communices homini indocto,
ne male de progenie tua loquatur.
6 Ne despicias hominem avertentem se a peccato,
neque improperes ei :
memento quoniam omnes in correptione sumus.
7 Ne spernas hominem in sua senectute,
etenim ex nobis senescunt.
8 Noli de mortuo inimico tuo gaudere :
sciens quoniam omnes morimur,
et in gaudium nolumus venire.
9 Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium,
et in proverbiis eorum conversare :
10 ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus,
et servire magnatis sine querela.
11 Non te prætereat narratio seniorum,
ipsi enim didicerunt a patribus suis :
12 quoniam ab ipsis disces intellectum,
et in tempore necessitatis dare responsum.
13 Non incendas carbones peccatorum arguens eos,
et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum.
14 Ne contra faciem stes contumeliosi,
ne sedeat quasi insidiator ori tuo.
15 Noli fœnerari homini fortiori te :
quod si fœneraveris, quasi perditum habe.
16 Non spondeas super virtutem tuam :
quod si spoponderis, quasi restituens cogita.
17 Non judices contra judicem,
quoniam secundum quod justum est judicat.
18 Cum audace non eas in via,
ne forte gravet mala sua in te :
ipse enim secundum voluntatem suam vadit,
et simul cum stultitia illius peries.
19 Cum iracundo non facias rixam,
et cum audace non eas in desertum :
quoniam quasi nihil est ante illum sanguis,
et ubi non est adjutorium, elidet te.
20 Cum fatuis consilium non habeas :
non enim poterunt diligere nisi quæ eis placent.
21 Coram extraneo ne facias consilium :
nescis enim quid pariet.
22 Non omni homini cor tuum manifestes,
ne forte inferat tibi gratiam falsam, et convicietur tibi.
9
1 Non zeles mulierem sinus tui,
ne ostendat super te malitiam doctrinæ nequam.
2 Non des mulieri potestatem animæ tuæ,
ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris.
3 Ne respicias mulierem multivolam,
ne forte incidas in laqueos illius.
4 Cum saltatrice ne assiduus sis,
nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius.
5 Virginem ne conspicias,
ne forte scandalizeris in decore illius.
6 Ne des fornicariis animam tuam in ullo,
ne perdas te et hæreditatem tuam.
7 Noli circumspicere in vicis civitatis,
nec oberraveris in plateis illius.
8 Averte faciem tuam a muliere compta,
et ne circumspicias speciem alienam.
9 Propter speciem mulieris multi perierunt :
et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit.
10 Omnis mulier quæ est fornicaria,
quasi stercus in via conculcabitur.
11 Speciem mulieris alienæ multi admirati, reprobi facti sunt :
colloquium enim illius quasi ignis exardescit.
12 Cum aliena muliere ne sedeas omnino,
nec accumbas cum ea super cubitum :
13 et non alterceris cum illa in vino,
ne forte declinet cor tuum in illam,
et sanguine tuo labaris in perditionem.


14 Ne derelinquas amicum antiquum :
novus enim non erit similis illi.
15 Vinum novum amicus novus :
veterascet, et cum suavitate bibes illud.
16 Non zeles gloriam et opes peccatoris :
non enim scis quæ futura sit illius subversio.
17 Non placeat tibi injuria injustorum,
sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius.
18 Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi,
et non suspicaberis timorem mortis.
19 Et si accesseris ad illum, noli aliquid committere,
ne forte auferat vitam tuam.
20 Communionem mortis scito,
quoniam in medio laqueorum ingredieris,
et super dolentium arma ambulabis.
21 Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo,
et cum sapientibus et prudentibus tracta.
22 Viri justi sint tibi convivæ,
et in timore Dei sit tibi gloriatio :
23 et in sensu sit tibi cogitatus Dei,
et omnis enarratio tua in præceptis Altissimi.
24 In manu artificum opera laudabuntur,
et princeps populi in sapientia sermonis sui,
in sensu vero seniorum verbum.
25 Terribilis est in civitate sua homo linguosus :
et temerarius in verbo suo odibilis erit.
10
1 Judex sapiens judicabit populum suum,
et principatus sensati stabilis erit.
2 Secundum judicem populi, sic et ministri ejus :
et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.
3 Rex insipiens perdet populum suum :
et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.
4 In manu Dei potestas terræ :
et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.
5 In manu Dei prosperitas hominis,
et super faciem scribæ imponet honorem suum.


6 Omnis injuriæ proximi ne memineris,
et nihil agas in operibus injuriæ.
7 Odibilis coram Deo est et hominibus superbia,
et execrabilis omnis iniquitas gentium.
8 Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias,
et injurias, et contumelias, et diversos dolos.
9 Avaro autem nihil est scelestius.
Quid superbit terra et cinis ?
10 Nihil est iniquius quam amare pecuniam :
hic enim et animam suam venalem habet,
quoniam in vita sua projecit intima sua.
11 Omnis potentatus brevis vita ;
languor prolixior gravat medicum.
12 Brevem languorem præcidit medicus :
sic et rex hodie est, et cras morietur.
13 Cum enim morietur homo,
hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes.
14 Initium superbiæ hominis apostatare a Deo :
15 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus,
quoniam initium omnis peccati est superbia.
Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis,
et subvertet eum in finem.
16 Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum,
et destruxit eos usque in finem.
17 Sedes ducum superborum destruxit Deus,
et sedere fecit mites pro eis.
18 Radices gentium superbarum arefecit Deus,
et plantavit humiles ex ipsis gentibus.
19 Terras gentium evertit Dominus,
et perdidit eas usque ad fundamentum.
20 Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos,
et cessare fecit memoriam eorum a terra.
21 Memoria superborum perdidit Deus,
et reliquit memoriam humilium sensu.
22 Non est creata hominibus superbia,
neque iracundia nationi mulierum.


23 Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum :
semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini.
24 In medio fratrum rector illorum in honore :
et qui timent Dominum erunt in oculis illius.
25 Gloria divitum, honoratorum, et pauperum,
timor Dei est.
26 Noli despicere hominem justum pauperem,
et noli magnificare virum peccatorem divitem.
27 Magnus, et judex, et potens est in honore :
et non est major illo qui timet Deum.
28 Servo sensato liberi servient :
et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus,
et inscius non honorabitur.
29 Noli extollere te in faciendo opere tuo,
et noli cunctari in tempore angustiæ.
30 Melior est qui operatur et abundat in omnibus,
quam qui gloriatur et eget pane.
31 Fili, in mansuetudine serva animam tuam,
et da illi honorem secundum meritum suum.
32 Peccantem in animam suam quis justificabit ?
et quis honorificabit exhonorantem animam suam ?
33 Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum :
et est homo qui honorificatur propter substantiam suam.
34 Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia !
et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.
11
1 Sapientia humiliati exaltabit caput illius,
et in medio magnatorum consedere illum faciet.
2 Non laudes virum in specie sua,
neque spernas hominem in visu suo.
3 Brevis in volatilibus est apis,
et initium dulcoris habet fructus illius.
4 In vestitu ne glorieris umquam,
nec in die honoris tui extollaris :
quoniam mirabilia opera Altissimi solius,
et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius.
5 Multi tyranni sederunt in throno :
et insuspicabilis portavit diadema.
6 Multi potentes oppressi sunt valide,
et gloriosi traditi sunt in manus alterorum.
7 Priusquam interroges, ne vituperes quemquam :
et cum interrogaveris, corripe juste.


8 Priusquam audias, ne respondeas verbum :
et in medio sermonum ne adjicias loqui.
9 De ea re quæ te non molestat, ne certeris :
et in judicio peccantium ne consistas.
10 Fili, ne in multis sint actus tui :
et si dives fueris, non eris immunis a delicto.
Si enim secutus fueris, non apprehendes :
et non effugies, si præcucurreris.
11 Est homo laborans et festinans, et dolens :
impius, et tanto magis non abundabit.
12 Est homo marcidus egens recuperatione,
plus deficiens virtute, et abundans paupertate :
13 et oculus Dei respexit illum in bono,
et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus :
et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.


14 Bona et mala, vita et mors,
paupertas et honestas, a Deo sunt :
15 sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum :
dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum.
16 Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt :
qui autem exsultant in malis consenescunt in malo.
17 Datio Dei permanet justis,
et profectus illius successus habebit in æternum.
18 Est qui locupletatur parce agendo,
et hæc est pars mercedis illius.
19 In eo quod dicit : Inveni requiem mihi,
et nunc manducabo de bonis meis solus :
20 et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet,
et relinquat omnia aliis, et morietur.
21 Sta in testamento tuo, et in illo colloquere,
et in opere mandatorum tuorum veterasce.
22 Ne manseris in operibus peccatorum :
confide autem in Deo, et mane in loco tuo.
23 Facile est enim in oculis Dei
subito honestare pauperem.
24 Benedictio Dei in mercedem justi festinat,
et in hora veloci processus illius fructificat.
25 Ne dicas : Quid est mihi opus ?
et quæ erunt mihi ex hoc bona ?
26 Ne dicas : Sufficiens mihi sum :
et quid ex hoc pessimabor ?
27 In die bonorum ne immemor sis malorum,
et in die malorum ne immemor sis bonorum :
28 quoniam facile est coram Deo in die obitus
retribuere unicuique secundum vias suas.
29 Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ,
et in fine hominis denudatio operum illius.
30 Ante mortem ne laudes hominem quemquam :
quoniam in filiis suis agnoscitur vir.


31 Non omnem hominem inducas in domum tuam :
multæ enim sunt insidiæ dolosi.
32 Sicut enim eructant præcordia fœtentium,
et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum :
sic et cor superborum,
et sicut prospector videns casum proximi sui.
33 Bona enim in mala convertens insidiatur,
et in electis imponet maculam.
34 A scintilla una augetur ignis,
et ab uno doloso augetur sanguis :
homo vero peccator sanguini insidiatur.
35 Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala,
ne inducat super te subsannationem in perpetuum.
36 Admitte ad te alienigenam :
et subvertet te in turbine,
et abalienabit te a tuis propriis.
12
1 Si benefeceris, scito cui feceris,
et erit gratia in bonis tuis multa.
2 Benefac justo, et invenies retributionem magnam :
et si non ab ipso, certe a Domino.
3 Non est enim ei bene qui assiduus est in malis,
et eleemosynas non danti :
quoniam et Altissimus odio habet peccatores,
et misertus est pœnitentibus.
4 Da misericordi, et ne suscipias peccatorem :
et impiis et peccatoribus reddet vindictam,
custodiens eos in diem vindictæ.
5 Da bono, et non receperis peccatorem.
6 Benefac humili, et non dederis impio :
prohibe panes illi dari, ne in ipsis potentior te sit :
7 nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quæcumque feceris illi,
quoniam et Altissimus odio habet peccatores,
et impiis reddet vindictam.


8 Non agnoscetur in bonis amicus,
et non abscondetur in malis inimicus.
9 In bonis viri, inimici illius in tristitia :
et in malitia illius, amicus agnitus est.
10 Non credas inimico tuo in æternum :
sicut enim æramentum æruginat nequitia illius :
11 et si humiliatus vadat curvus,
adjice animum tuum, et custodi te ab illo.
12 Non statuas illum penes te,
nec sedeat ad dexteram tuam,
ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam,
et in novissimo agnosces verba mea,
et in sermonibus meis stimuleris.
13 Quis miserebitur incantatori a serpente percusso,
et omnibus qui appropiant bestiis ?
et sic qui comitatur cum viro iniquo,
et obvolutus est in peccatis ejus.
14 Una hora tecum permanebit :
si autem declinaveris, non supportabit.
15 In labiis suis indulcat inimicus,
et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam.
16 In oculis suis lacrimatur inimicus,
et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine.
17 Et si incurrerint tibi mala,
invenies eum illic priorem.
18 In oculis suis lacrimatur inimicus,
et quasi adjuvans suffodiet plantas tuas.
19 Caput suum movebit, et plaudet manu,
et multa susurrans commutabit vultum suum.
13
1 Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea :
et qui communicaverit superbo induet superbiam.
2 Pondus super se tollat qui honestiori se communicat,
et ditiori te ne socius fueris.
3 Quid communicabit cacabus ad ollam ?
quando enim se colliserint, confringetur.
4 Dives injuste egit, et fremet :
pauper autem læsus tacebit.
5 Si largitus fueris, assumet te :
et si non habueris, derelinquet te.
6 Si habes, convivet tecum, et evacuabit te :
et ipse non dolebit super te.
7 Si necessarius illi fueris, supplantabit te,
et subridens spem dabit, narrans tibi bona,
et dicet : Quid opus est tibi ?
8 Et confundet te in cibis suis,
donec te exinaniat bis et ter :
et in novissimo deridebit te,
et postea videns derelinquet te,
et caput suum movebit ad te.
9 Humiliare Deo, et exspecta manus ejus.
10 Attende ne seductus in stultitiam humilieris.
11 Noli esse humilis in sapientia tua,
ne humiliatus in stultitiam seducaris.
12 Advocatus a potentiore, discede :
ex hoc enim magis te advocabit.
13 Ne improbus sis, ne impingaris :
et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.
14 Ne retineas ex æquo loqui cum illo,
nec credas multis verbis illius :
ex multa enim loquela tentabit te,
et subridens interrogabit te de absconditis tuis.
15 Immitis animus illius conservabit verba tua :
et non parcet de malitia, et de vinculis.
16 Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo,
quoniam cum subversione tua ambulas :
17 audiens vero illa,
quasi in somnis vide, et vigilabis.
18 Omni vita tua dilige Deum,
et invoca illum in salute tua.
19 Omne animal diligit simile sibi,
sic et omnis homo proximum sibi.
20 Omnis caro ad similem sibi conjungetur,
et omnis homo simili sui sociabitur.
21 Si communicabit lupus agno aliquando,
sic peccator justo.
22 Quæ communicatio sancto homini ad canem ?
aut quæ pars diviti ad pauperem ?
23 Venatio leonis onager in eremo :
sic et pascua divitum sunt pauperes.
24 Et sicut abominatio est superbo humilitas,
sic et execratio divitis pauper.
25 Dives commotus confirmatur ab amicis suis :
humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.
26 Diviti decepto multi recuperatores :
locutus est superbia, et justificaverunt illum.
27 Humilis deceptus est, insuper et arguitur :
locutus est sensate, et non est datus ei locus.
28 Dives locutus est, et omnes tacuerunt,
et verbum illius usque ad nubes perducent.
29 Pauper locutus est, et dicunt : Quis est hic ?
et si offenderit, subvertent illum.


30 Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia :
et nequissima paupertas in ore impii.
31 Cor hominis immutat faciem illius,
sive in bona, sive in mala.
32 Vestigium cordis boni et faciem bonam
difficile invenies, et cum labore.
14
1 Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo,
et non est stimulatus in tristitia delicti.
2 Felix qui non habuit animi sui tristitiam,
et non excidit a spe sua.
3 Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia :
et homini livido ad quid aurum ?
4 Qui acervat ex animo suo injuste, aliis congregat,
et in bonis illius alius luxuriabitur.
5 Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit ?
et non jucundabitur in bonis suis.
6 Qui sibi invidet, nihil est illo nequius :
et hæc redditio est malitiæ illius.
7 Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit :
et in novissimo manifestat malitiam suam.
8 Nequam est oculus lividi :
et avertens faciem suam, et despiciens animam suam.
9 Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis :
non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam.
10 Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane,
sed indigens et in tristitia erit super mensam suam.
11 Fili, si habes, benefac tecum,
et Deo dignas oblationes offer.
12 Memor esto quoniam mors non tardat,
et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi :
testamentum enim hujus mundi morte morietur.
13 Ante mortem benefac amico tuo,
et secundum vires tuas exporrigens da pauperi.
14 Non defrauderis a die bono,
et particula boni doni non te prætereat.
15 Nonne aliis relinques dolores et labores tuos
in divisione sortis ?
16 Da et accipe,
et justifica animam tuam.
17 Ante obitum tuum operare justitiam,
quoniam non est apud inferos invenire cibum.
18 Omnis caro sicut fœnum veterascet,
et sicut folium fructificans in arbore viridi.
19 Alia generantur, et alia dejiciuntur :
sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur.
20 Omne opus corruptibile in fine deficiet,
et qui illud operatur ibit cum illo.
21 Et omne opus electum justificabitur,
et qui operatur illud honorabitur in illo.


22 Beatus vir qui in sapientia morabitur,
et qui in justitia sua meditabitur,
et in sensu cogitabit circumspectionem Dei :
23 qui excogitat vias illius in corde suo,
et in absconditis suis intelligens,
vadens post illam quasi investigator,
et in viis illius consistens :
24 qui respicit per fenestras illius,
et in januis illius audiens :
25 qui requiescit juxta domum illius,
et in parietibus illius figens palum,
statuet casulam suam ad manus illius,
et requiescent in casula illius bona per ævum.
26 Statuet filios suos sub tegmine illius,
et sub ramis ejus morabitur.
27 Protegetur sub tegmine illius a fervore,
et in gloria ejus requiescet.
15
1 Qui timet Deum faciet bona,
et qui continens est justitiæ apprehendet illam :
2 et obviabit illi quasi mater honorificata,
et quasi mulier a virginitate suscipiet illum.
3 Cibabit illum pane vitæ et intellectus,
et aqua sapientiæ salutaris potabit illum :
et firmabitur in illo, et non flectetur :
4 et continebit illum, et non confundetur :
et exaltabit illum apud proximos suos,
5 et in medio ecclesiæ aperiet os ejus,
et adimplebit illum spiritu sapientiæ et intellectus,
et stola gloriæ vestiet illum.
6 Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum,
et nomine æterno hæreditabit illum.
7 Homines stulti non apprehendent illam,
et homines sensati obviabunt illi.
Homines stulti non videbunt eam :
longe enim abest a superbia et dolo.
8 Viri mendaces non erunt illius memores :
et viri veraces invenientur in illa,
et successum habebunt usque ad inspectionem Dei.
9 Non est speciosa laus in ore peccatoris,
10 quoniam a Deo profecta est sapientia.
Sapientiæ enim Dei astabit laus,
et in ore fideli abundabit,
et Dominator dabit eam illi.


11 Non dixeris : Per Deum abest :
quæ enim odit ne feceris.
12 Non dicas : Ille me implanavit :
non enim necessarii sunt ei homines impii.
13 Omne execramentum erroris odit Dominus,
et non erit amabile timentibus eum.
14 Deus ab initio constituit hominem,
et reliquit illum in manu consilii sui :
15 adjecit mandata et præcepta sua.
16 Si volueris mandata servare, conservabunt te,
et in perpetuum fidem placitam facere.
17 Apposuit tibi aquam et ignem,
ad quod volueris porrige manum tuam.
18 Ante hominem vita et mors, bonum et malum :
quod placuerit ei dabitur illi :
19 quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia,
videns omnes sine intermissione.
20 Oculi Domini ad timentes eum,
et ipse agnoscit omnem operam hominis.
21 Nemini mandavit impie agere,
et nemini dedit spatium peccandi :
22 non enim concupiscit multitudinem
filiorum infidelium et inutilium.
16
1 Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur :
nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis.
2 Non credas vitæ illorum,
et ne respexeris in labores eorum.
3 Melior est enim unus timens Deum,
quam mille filii impii :
4 et utile est mori sine filiis,
quam relinquere filios impios.
5 Ab uno sensato inhabitabitur patria :
tribus impiorum deseretur.
6 Multa talia vidit oculis meus,
et fortiora horum audivit auris mea.
7 In synagoga peccantium exardebit ignis,
et in gente incredibili exardescet ira.
8 Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes,
qui destructi sunt confidentes suæ virtuti.
9 Et non pepercit peregrinationi Lot,
et execratus est eos præ superbia verbi illorum.
10 Non misertus est illis, gentem totam perdens,
et extollentem se in peccatis suis.
11 Et sicut sexcenta millia peditum,
qui congregati sunt in duritia cordis sui :
et si unus fuisset cervicatus,
mirum si fuisset immunis.
12 Misericordia enim et ira est cum illo :
potens exoratio, et effundens iram.
13 Secundum misericordiam suam,
sic correptio illius homines secundum opera sua judicat.
14 Non effugiet in rapina peccator,
et non retardabit sufferentia misericordiam facientis.
15 Omnis misericordia faciet locum unicuique,
secundum meritum operum suorum,
et secundum intellectum peregrinationis ipsius.


16 Non dicas : A Deo abscondar :
et ex summo, quis mei memorabitur ?
17 in populo magno non agnoscar :
quæ est enim anima mea in tam immensa creatura ?
18 Ecce cælum et cæli cælorum,
abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt,
in conspectu illius commovebuntur.
19 Montes simul, et colles, et fundamenta terræ,
cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.
20 Et in omnibus his insensatum est cor,
et omne cor intelligitur ab illo.
21 Et vias illius quis intelligit,
et procellam quam nec oculus videbit hominis ?
22 Nam plurima illius opera sunt in absconsis :
sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit ?
longe enim est testamentum a quibusdam,
et interrogatio omnium in consummatione est.
23 Qui minoratur corde cogitat inania,
et vir imprudens et errans cogitat stulta.


24 Audi me, fili, et disce disciplinam sensus,
et in verbis meis attende in corde tuo :
25 et dicam in æquitate disciplinam,
et scrutabor enarrare sapientiam :
et in verbis meis attende in corde tuo,
et dico in æquitate spiritus virtutes
quas posuit Deus in opera sua ab initio,
et in veritate enuntio scientiam ejus.
26 In judicio Dei opera ejus ab initio,
et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum,
et initia eorum in gentibus suis.
27 Ornavit in æternum opera illorum :
nec esurierunt, nec laboraverunt,
et non destiterunt ab operibus suis.
28 Unusquisque proximum sibi non angustiabit in æternum :
29 non sis incredibilis verbo illius.
30 Post hæc Deus in terram respexit,
et implevit illam bonis suis :
31 anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius,
et in ipsam iterum reversio illorum.
17
1 Deus creavit de terra hominem,
et secundum imaginem suam fecit illum :
2 et iterum convertit illum in ipsam,
et secundum se vestivit illum virtute.
3 Numerum dierum et tempus dedit illi,
et dedit illi potestatem eorum quæ sunt super terram.
4 Posuit timorem illius super omnem carnem,
et dominatus est bestiarum et volatilium.
5 Creavit ex ipso adjutorium simile sibi :
consilium, et linguam, et oculos, et aures,
et cor dedit illis excogitandi,
et disciplina intellectus replevit illos.
6 Creavit illis scientiam spiritus,
sensu implevit cor illorum,
et mala et bona ostendit illis.
7 Posuit oculum suum super corda illorum,
ostendere illis magnalia operum suorum :
8 ut nomen sanctificationis collaudent,
et gloriari in mirabilibus illius ;
ut magnalia enarrent operum ejus.
9 Addidit illis disciplinam,
et legem vitæ hæreditavit illos.
10 Testamentum æternum constituit cum illis,
et justitiam et judicia sua ostendit illis.
11 Et magnalia honoris ejus vidit oculus illorum,
et honorem vocis audierunt aures illorum.
Et dixit illis : Attendite ab omni iniquo.
12 Et mandavit illis unicuique de proximo suo.
13 Viæ illorum coram ipso sunt semper :
non sunt absconsæ ab oculis ipsius.
14 In unamquamque gentem præposuit rectorem :
15 et pars Dei Israël facta est manifesta.
16 Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei :
et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum.
17 Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum,
et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei.
18 Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso,
et gratiam hominis quasi pupillam conservabit.
19 Et postea resurget,
et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum,
et convertet in interiores partes terræ.
20 Pœnitentibus autem dedit viam justitiæ,
et confirmavit deficientes sustinere,
et destinavit illis sortem veritatis.


21 Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua :
22 precare ante faciem Domini, et minue offendicula.
23 Revertere ad Dominum, et avertere ab injustitia tua,
et nimis odito execrationem :
24 et cognosce justitias et judicia Dei,
et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei.
25 In partes vade sæculi sancti,
cum vivis et dantibus confessionem Deo.
26 Non demoreris in errore impiorum :
ante mortem confitere :
a mortuo, quasi nihil, perit confessio.
27 Confiteberis vivens,
vivus et sanus confiteberis :
et laudabis Deum,
et gloriaberis in miserationibus illius.
28 Quam magna misericordia Domini,
et propitiatio illius convertentibus ad se !
29 Nec enim omnia possunt esse in hominibus,
quoniam non est immortalis filius hominis,
et in vanitate malitiæ placuerunt.
30 Quid lucidius sole ?
et hic deficiet ;
aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis ?
et hoc arguetur.
31 Virtutem altitudinis cæli ipse conspicit :
et omnes homines terra et cinis.
18
1 Qui vivet in æternum creavit omnia simul.
Deus solus justificabitur,
et manet invictus rex in æternum.
2 Quis sufficit enarrare opera illius ?
3 quis enim investigabit magnalia ejus ?
4 virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit ?
aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus ?
5 Non est minuere neque adjicere,
nec est invenire magnalia Dei.
6 Cum consummaverit homo, tunc incipiet :
et cum quieverit, aporiabitur.
7 Quid est homo ? et quæ est gratia illius ?
et quid bonum aut quid nequam illius ?
8 Numerus dierum hominum, ut multum centum anni,
quasi gutta aquæ maris deputati sunt :
et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi.
9 Propter hoc patiens est Deus in illis,
et effundit super eos misericordiam suam.
10 Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est :
et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.
11 Ideo adimplevit propitiationem suam in illis,
et ostendit eis viam æquitatis.
12 Miseratio hominis circa proximum suum :
misericordia autem Dei super omnem carnem.
13 Qui misericordiam habet, docet et erudit
quasi pastor gregem suum.
14 Miseretur excipientis doctrinam miserationis,
et qui festinat in judiciis ejus.


15 Fili, in bonis non des querelam,
et in omni dato non des tristitiam verbi mali.
16 Nonne ardorem refrigerabit ros ?
sic et verbum melius quam datum.
17 Nonne ecce verbum super datum bonum ?
sed utraque cum homine justificato.
18 Stultus acriter improperabit :
et datus indisciplinati tabescere facit oculos.
19 Ante judicium para justitiam tibi,
et antequam loquaris, disce.
20 Ante languorem adhibe medicinam :
et ante judicium interroga teipsum,
et in conspectu Dei invenies propitiationem.
21 Ante languorem humilia te,
et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam.
22 Non impediaris orare semper,
et ne verearis usque ad mortem justificari,
quoniam merces Dei manet in æternum.
23 Ante orationem præpara animam tuam,
et noli esse quasi homo qui tentat Deum.
24 Memento iræ in die consummationis,
et tempus retributionis in conversatione faciei.
25 Memento paupertatis in tempore abundantiæ,
et necessitatum paupertatis in die divitiarum.
26 A mane usque ad vesperam immutabitur tempus,
et hæc omnia citata in oculis Dei.
27 Homo sapiens in omnibus metuet,
et in diebus delictorum attendet ab inertia.
28 Omnis astutus agnoscit sapientiam,
et invenienti eam dabit confessionem.
29 Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt,
et intellexerunt veritatem et justitiam,
et impleverunt proverbia et judicia.


30 Post concupiscentias tuas non eas,
et a voluntate tua avertere.
31 Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus,
faciat te in gaudium inimicis tuis.
32 Ne oblecteris in turbis nec in modicis :
assidua enim est commissio illorum.
33 Ne fueris mediocris in contentione ex fœnore,
et est tibi nihil in sacculo :
eris enim invidus vitæ tuæ.
19
1 Operarius ebriosus non locupletabitur :
et qui spernit modica paulatim decidet.
2 Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes,
et arguent sensatos.
3 Et qui se jungit fornicariis erit nequam :
putredo et vermes hæreditabunt illum :
et extolletur in exemplum majus,
et tolletur de numero anima ejus.


4 Qui credit cito levis corde est, et minorabitur :
et qui delinquit in animam suam, insuper habebitur.
5 Qui gaudet iniquitate, denotabitur :
et qui odit correptionem, minuetur vita :
et qui odit loquacitatem, extinguit malitiam.
6 Qui peccat in animam suam, pœnitebit :
et qui jucundatur in malitia, denotabitur.
7 Ne iteres verbum nequam et durum,
et non minoraberis.
8 Amico et inimico noli narrare sensum tuum :
et si est tibi delictum, noli denudare :
9 audiet enim te, et custodiet te,
et quasi defendens peccatum, odiet te,
et sic aderit tibi semper.
10 Audisti verbum adversus proximum tuum ?
commoriatur in te, fidens quoniam non te dirumpet.
11 A facie verbi parturit fatuus,
tamquam gemitus partus infantis.
12 Sagitta infixa femori carnis,
sic verbum in corde stulti.
13 Corripe amicum,
ne forte non intellexerit, et dicat : Non feci :
aut, si fecerit, ne iterum addat facere.
14 Corripe proximum, ne forte non dixerit :
et si dixerit, ne forte iteret.
15 Corripe amicum, sæpe enim fit commissio :
16 et non omni verbo credas.
Est qui labitur lingua, sed non ex animo :
17 quis est enim qui non deliquerit in lingua sua ?


Corripe proximum antequam commineris,
18 et da locum timori Altissimi :
quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum,
et in omni sapientia dispositio legis.
19 Et non est sapientia nequitiæ disciplina,
et non est cogitatus peccatorum prudentia.
20 Est nequitia, et in ipsa execratio,
et est insipiens qui minuitur sapientia.
21 Melior est homo qui minuitur sapientia,
et deficiens sensu, in timore,
quam qui abundat sensu,
et transgreditur legem Altissimi.
22 Est solertia certa, et ipsa iniqua :
23 et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem.
Est qui nequiter humiliat se,
et interiora ejus plena sunt dolo :
24 et est qui se nimium submittit a multa humilitate :
et est qui inclinat faciem suam,
et fingit se non videre quod ignoratum est :
25 et si ab imbecillitate virium vetetur peccare,
si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet.
26 Ex visu cognoscitur vir,
et ab occursu faciei cognoscitur sensatus.
27 Amictus corporis, et risus dentium,
et ingressus hominis, enuntiant de illo.
28 Est correptio mendax in ira contumeliosi,
et est judicium quod non probatur esse bonum :
et est tacens, et ipse est prudens.
20
1 Quam bonum est arguere, quam irasci,
et confitentem in oratione non prohibere !
2 Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam :
3 sic qui facit per vim judicium iniquum.
4 Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam !
sic enim effugies voluntarium peccatum.
5 Est tacens qui invenitur sapiens :
et est odibilis qui procax est ad loquendum.
6 Est tacens non habens sensum loquelæ :
et est tacens sciens tempus aptum.
7 Homo sapiens tacebit usque ad tempus :
lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.
8 Qui multis utitur verbis lædet animam suam :
et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur.
9 Est processio in malis viro indisciplinato,
et est inventio in detrimentum.
10 Est datum quod non est utile,
et est datum cujus retributio duplex.
11 Est propter gloriam minoratio,
et est qui ab humilitate levabit caput.
12 Est qui multa redimat modico pretio,
et restituens ea in septuplum.
13 Sapiens in verbis seipsum amabilem facit :
gratiæ autem fatuorum effundentur.
14 Datus insipientis non erit utilis tibi :
oculi enim illius septemplices sunt.
15 Exigua dabit, et multa improperabit :
et apertio oris illius inflammatio est.
16 Hodie fœneratur quis, et cras expetit :
odibilis est homo hujusmodi.
17 Fatuo non erit amicus,
et non erit gratia bonis illius :
18 qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt.
Quoties et quanti irridebunt eum !
19 neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit ;
similiter et quod non erat habendum.
20 Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens :
sic casus malorum festinanter veniet.
21 Homo acharis quasi fabula vana,
in ore indisciplinatorum assidua erit.
22 Ex ore fatui reprobabitur parabola :
non enim dicit illam in tempore suo.


23 Est qui vetatur peccare præ inopia,
et in requie sua stimulabitur.
24 Est qui perdet animam suam præ confusione,
et ab imprudenti persona perdet eam :
personæ autem acceptione perdet se.
25 Est qui præ confusione promittit amico,
et lucratus est eum inimicum gratis.
26 Opprobrium nequam in homine mendacium :
et in ore indisciplinatorum assidue erit.
27 Potior fur quam assiduitas viri mendacis :
perditionem autem ambo hæreditabunt.
28 Mores hominum mendacium sine honore,
et confusio illorum cum ipsis sine intermissione.
29 Sapiens in verbis producet seipsum,
et homo prudens placebit magnatis.
30 Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum,
et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur :
qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem.
31 Xenia et dona excæcant oculos judicum,
et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum.
32 Sapientia absconsa, et thesaurus invisus,
quæ utilitas in utrisque ?
33 Melior est qui celat insipientiam suam,
quam homo qui abscondit sapientiam suam.
21
1 Fili, peccasti, non adjicias iterum :
sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur.
2 Quasi a facie colubri fuge peccata :
et si accesseris ad illa, suscipient te.
3 Dentes leonis dentes ejus,
interficientes animas hominum.
4 Quasi rhomphæa bis acuta omnis iniquitas :
plagæ illius non est sanitas.
5 Objurgatio et injuriæ annullabunt substantiam,
et domus quæ nimis locuples est annullabitur superbia :
sic substantia superbi eradicabitur.
6 Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures ejus perveniet,
et judicium festinato adveniet illi.
7 Qui odit correptionem vestigium est peccatoris,
et qui timet Deum convertetur ad cor suum.
8 Notus a longe potens lingua audaci,
et sensatus scit labi se ab ipso.
9 Qui ædificat domum suam impendiis alienis,
quasi qui colligat lapides suos in hieme.
10 Stupa collecta synagoga peccantium,
et consummatio illorum flamma ignis.
11 Via peccatorum complanata lapidibus :
et in fine illorum inferi, et tenebræ, et pœnæ.


12 Qui custodit justitiam, continebit sensum ejus.
13 Consummatio timoris Dei, sapientia et sensus.
14 Non erudietur
qui non est sapiens in bono.
15 Est autem sapientia quæ abundat in malo,
et non est sensus ubi est amaritudo.
16 Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit,
et consilium illius sicut fons vitæ permanet.
17 Cor fatui quasi vas confractum,
et omnem sapientiam non tenebit.
18 Verbum sapiens quodcumque audierit scius,
laudabit, et ad se adjiciet :
audivit luxuriosus, et displicebit illi,
et projiciet illud post dorsum suum.
19 Narratio fatui quasi sarcina in via :
nam in labiis sensati invenietur gratia.
20 Os prudentis quæritur in ecclesia,
et verba illius cogitabunt in cordibus suis.
21 Tamquam domus exterminata, sic fatuo sapientia :
et scientia insensati inenarrabilia verba.
22 Compedes in pedibus, stulto doctrina :
et quasi vincula manuum super manum dextram.
23 Fatuus in risu exaltat vocem suam :
vir autem sapiens vix tacite ridebit.
24 Ornamentum aureum prudenti doctrina,
et quasi brachiale in brachio dextro.
25 Pes fatui facilis in domum proximi :
et homo peritus confundetur a persona potentis.
26 Stultus a fenestra respiciet in domum :
vir autem eruditus foris stabit.
27 Stultitia hominis auscultare per ostium :
et prudens gravabitur contumelia.
28 Labia imprudentium stulta narrabunt ;
verba autem prudentium statera ponderabuntur.
29 In ore fatuorum cor illorum,
et in corde sapientium os illorum.
30 Dum maledicit impius diabolum,
maledicit ipse animam suam.
31 Susurro coinquinabit animam suam, et in omnibus odietur,
et qui cum eo manserit odiosus erit :
tacitus et sensatus honorabitur.
22
1 In lapide luteo lapidatus est piger :
et omnes loquentur super aspernationem illius.
2 De stercore boum lapidatus est piger :
et omnis qui tetigerit eum excutiet manus.


3 Confusio patris est de filio indisciplinato :
filia autem in deminoratione fiet.
4 Filia prudens hæreditas viro suo :
nam quæ confundit, in contumeliam fit genitoris.
5 Patrem et virum confundit audax,
et ab impiis non minorabitur :
ab utrisque autem inhonorabitur.
6 Musica in luctu importuna narratio :
flagella et doctrina in omni tempore sapientia.


7 Qui docet fatuum,
quasi qui conglutinat testam.
8 Qui narrat verbum non audienti,
quasi qui excitat dormientem de gravi somno.
9 Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam :
et in fine narrationis dicit : Quis est hic ?
10 Supra mortuum plora, defecit enim lux ejus :
et supra fatuum plora, defecit enim sensus.
11 Modicum plora super mortuum, quoniam requievit :
12 nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui.
13 Luctus mortui septem dies :
fatui autem et impii omnes dies vitæ illorum.
14 Cum stulto ne multum loquaris,
et cum insensato ne abieris.
15 Serva te ab illo, ut non molestiam habeas,
et non coinquinaberis peccato illius.
16 Deflecte ab illo, et invenies requiem,
et non acediaberis in stultitia illius.
17 Super plumbum quid gravabitur ?
et quod illi aliud nomen quam fatuus ?
18 Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre
quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium.


19 Loramentum ligneum colligatum in fundamento ædificii non dissolvetur,
sic et cor confirmatum in cogitatione consilii.
20 Cogitatus sensati in omni tempore metu non depravabitur.
21 Sicut pali in excelsis, et cæmenta sine impensa posita,
contra faciem venti non permanebunt :
22 sic et cor timidum in cogitatione stulti
contra impetum timoris non resistet.
23 Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet,
sic et qui in præceptis Dei permanet semper.


24 Pungens oculum deducit lacrimas,
et qui pungit cor profert sensum.
25 Mittens lapidem in volatilia, dejiciet illa :
sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam.
26 Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes :
est enim regressus.
Ad amicum 27 si aperueris os triste, non timeas :
est enim concordatio :
excepto convitio, et improperio, et superbia,
et mysterii revelatione, et plaga dolosa :
in his omnibus effugiet amicus.
28 Fidem posside cum amico in paupertate illius,
ut et in bonis illius læteris.
29 In tempore tribulationis illius permane illi fidelis,
ut et in hæreditate illius cohæres sis.
30 Ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur :
sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliæ, et minæ.
31 Amicum salutare non confundar,
a facie illius non me abscondam :
et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo.
32 Omnis qui audiet cavebit se ab eo.


33 Quis dabit ori meo custodiam,
et super labia mea signaculum certum,
ut non cadam ab ipsis,
et lingua mea perdat me ?
23
1 Domine, pater et dominator vitæ meæ,
ne derelinquas me in consilio eorum,
nec sinas me cadere in illis.
2 Quis superponet in cogitatu meo flagella,
et in corde meo doctrinam sapientiæ,
ut ignorationibus eorum non parcant mihi,
et non appareant delicta eorum,
3 et ne adincrescant ignorantiæ meæ,
et multiplicentur delicta mea,
et peccata mea abundent,
et incidam in conspectu adversariorum meorum,
et gaudeat super me inimicus meus ?
4 Domine, pater et Deus vitæ meæ,
ne derelinquas me in cogitatu illorum.
5 Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi,
et omne desiderium averte a me.
6 Aufer a me ventris concupiscentias,
et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me,
et animæ irreverenti et infrunitæ ne tradas me.


7 Doctrinam oris audite, filii :
et qui custodierit illam non periet labiis,
nec scandalizabitur in operibus nequissimis.
8 In vanitate sua apprehenditur peccator :
et superbus et maledicus scandalizabitur in illis.
9 Jurationi non assuescat os tuum :
multi enim casus in illa.
10 Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo,
et nominibus sanctorum non admiscearis,
quoniam non erit immunis ab eis.
11 Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur,
sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur.
12 Vir multum jurans implebitur iniquitate,
et non discedet a domo illius plaga.
13 Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit :
et si dissimulaverit, delinquit dupliciter :
14 et si in vacuum juraverit, non justificabitur :
replebitur enim retributione domus illius.
15 Est et alia loquela contraria morti :
non inveniatur in hæreditate Jacob.
16 Etenim a misericordibus omnia hæc auferentur,
et in delictis non volutabuntur.
17 Indisciplinatæ loquelæ non assuescat os tuum :
est enim in illa verbum peccati.
18 Memento patris et matris tuæ :
in medio enim magnatorum consistis :
19 ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum,
et assiduitate tua infatuatus, improperium patiaris,
et maluisses non nasci,
et diem nativitatis tuæ maledicas.
20 Homo assuetus in verbis improperii
in omnibus diebus suis non erudietur.


21 Duo genera abundant in peccatis,
et tertium adducit iram et perditionem.
22 Anima calida quasi ignis ardens,
non extinguetur donec aliquid glutiat :
23 et homo nequam in ore carnis suæ
non desinet donec incendat ignem.
24 Homini fornicario omnis panis dulcis :
non fatigabitur transgrediens usque ad finem.
25 Omnis homo qui transgreditur lectum suum,
contemnens in animam suam, et dicens : Quis me videt ?
26 Tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me,
et nemo circumspicit me : quem vereor ?
delictorum meorum non memorabitur Altissimus.
27 Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius,
quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor,
et oculi hominum timentes illum :
28 et non cognovit quoniam oculi Domini
multo plus lucidiores sunt super solem,
circumspicientes omnes vias hominum,
et profundum abyssi, et hominum corda,
intuentes in absconditas partes.
29 Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita :
sic et post perfectum respicit omnia.
30 Hic in plateis civitatis vindicabitur,
et quasi pullus equinus fugabitur,
et ubi non speravit apprehendetur.
31 Et erit dedecus omnibus,
eo quod non intellexerit timorem Domini.
32 Sic et mulier omnis relinquens virum suum,
et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio :
33 primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit :
secundo in virum suum deliquit :
tertio in adulterio fornicata est,
et ex alio viro filios statuit sibi.
34 Hæc in ecclesiam adducetur,
et in filios ejus respicietur :
35 non tradent filii ejus radices,
et rami ejus non dabunt fructum :
36 derelinquet in maledictum memoriam ejus,
et dedecus illius non delebitur.
37 Et agnoscent qui derelicti sunt,
quoniam nihil melius est quam timor Dei,
et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini.
38 Gloria magna est sequi Dominum :
longitudo enim dierum assumetur ab eo.
24
1 Sapientia laudabit animam suam,
et in Deo honorabitur,
et in medio populi sui gloriabitur,
2 et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum,
et in conspectu virtutis illius gloriabitur,
3 et in medio populi sui exaltabitur,
et in plenitudine sancta admirabitur,
4 et in multitudine electorum habebit laudem,
et inter benedictos benedicetur, dicens :
5 Ego ex ore Altissimi prodivi,
primogenita ante omnem creaturam.
6 Ego feci in cælis ut oriretur lumen indeficiens,
et sicut nebula texi omnem terram.
7 Ego in altissimis habitavi,
et thronus meus in columna nubis.
8 Gyrum cæli circuivi sola,
et profundum abyssi penetravi :
in fluctibus maris ambulavi.
9 Et in omni terra steti :
et in omni populo,
10 et in omni gente primatum habui :
11 et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi.
Et in his omnibus requiem quæsivi,
et in hæreditate Domini morabor.
12 Tunc præcepit, et dixit mihi Creator omnium :
et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo.
13 Et dixit mihi : In Jacob inhabita,
et in Israël hæreditare,
et in electis meis mitte radices.


14 Ab initio et ante sæcula creata sum,
et usque ad futurum sæculum non desinam :
et in habitatione sancta coram ipso ministravi.
15 Et sic in Sion firmata sum,
et in civitate sanctificata similiter requievi,
et in Jerusalem potestas mea.
16 Et radicavi in populo honorificato,
et in parte Dei mei hæreditas illius,
et in plenitudine sanctorum detentio mea.


17 Quasi cedrus exaltata sum in Libano,
et quasi cypressus in monte Sion :
18 quasi palma exaltata sum in Cades,
et quasi plantatio rosæ in Jericho :
19 quasi oliva speciosa in campis,
et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis.
20 Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi ;
quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris :
21 et quasi storax, et galbanus, et ungula, et gutta,
et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam,
et quasi balsamum non mistum odor meus.
22 Ego quasi terebinthus extendi ramos meos,
et rami mei honoris et gratiæ.
23 Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris :
et flores mei fructus honoris et honestatis.
24 Ego mater pulchræ dilectionis, et timoris,
et agnitionis, et sanctæ spei.
25 In me gratia omnis viæ et veritatis :
in me omnis spes vitæ et virtutis.
26 Transite ad me, omnes qui concupiscitis me,
et a generationibus meis implemini :
27 spiritus enim meus super mel dulcis,
et hæreditas mea super mel et favum.
28 Memoria mea in generatione sæculorum.
29 Qui edunt me, adhuc esurient,
et qui bibunt me, adhuc sitient.
30 Qui audit me non confundetur,
et qui operantur in me non peccabunt :
31 qui elucidant me, vitam æternam habebunt.


32 Hæc omnia liber vitæ,
et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis.
33 Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum,
et hæreditatem domui Jacob,
et Israël promissiones.
34 Posuit David, puero suo,
excitare regem ex ipso fortissimum,
et in throno honoris sedentem in sempiternum.
35 Qui implet quasi Phison sapientiam,
et sicut Tigris in diebus novorum :
36 qui adimplet quasi Euphrates sensum,
qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis :
37 qui mittit disciplinam sicut lucem,
et assistens quasi Gehon in die vindemiæ.
38 Qui perficit primus scire ipsam,
et infirmior non investigabit eam.
39 A mari enim abundavit cogitatio ejus,
et consilium illius ab abysso magna.
40 Ego sapientiam effudi flumina :
41 ego quasi trames aquæ immensæ de fluvio :
ego quasi fluvii dioryx,
et sicut aquæductus exivi de paradiso.
42 Dixi : Rigabo hortum meum plantationum,
et inebriabo prati mei fructum.
43 Et ecce factus est mihi trames abundans,
et fluvius meus appropinquavit ad mare :
44 quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus,
et enarrabo illam usque ad longinquum.
45 Penetrabo omnes inferiores partes terræ,
et inspiciam omnes dormientes,
et illuminabo omnes sperantes in Domino.
46 Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam,
et relinquam illam quærentibus sapientiam,
et non desinam in progenies illorum usque in ævum sanctum.
47 Videte quoniam non soli mihi laboravi,
sed omnibus exquirentibus veritatem.
25
1 In tribus placitum est spiritui meo,
quæ sunt probata coram Deo et hominibus :
2 concordia fratrum,
et amor proximorum,
et vir et mulier bene sibi consentientes.
3 Tres species odivit anima mea,
et aggravor valde animæ illorum :
4 pauperem superbum, divitem mendacem,
senem fatuum et insensatum.


5 Quæ in juventute tua non congregasti,
quomodo in senectute tua invenies ?
6 Quam speciosum canitiei judicium,
et presbyteris cognoscere consilium !
7 Quam speciosa veteranis sapientia,
et gloriosus intellectus et consilium !
8 Corona senum multa peritia,
et gloria illorum timor Dei.


9 Novem insuspicabilia cordis magnificavi :
et decimum dicam in lingua hominibus :
10 homo qui jucundatur in filiis,
vivens et videns subversionem inimicorum suorum.
11 Beatus qui habitat cum muliere sensata,
et qui lingua sua non est lapsus,
et qui non servivit indignis se.
12 Beatus qui invenit amicum verum,
et qui enarrat justitiam auri audienti.
13 Quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam !
sed non est super timentem Dominum.
14 Timor Dei super omnia se superposuit.
15 Beatus homo cui donatum est habere timorem Dei :
qui tenet illum, cui assimilabitur ?
16 Timor Dei initium dilectionis ejus :
fidei autem initium agglutinandum est ei.


17 Omnis plaga tristitia cordis est,
et omnis malitia nequitia mulieris.
18 Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis :
19 et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris :
20 et omnem obductum, et non obductum odientium :
21 et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum.
22 Non est caput nequius super caput colubri,
23 et non est ira super iram mulieris.
Commorari leoni et draconi placebit,
quam habitare cum muliere nequam.
24 Nequitia mulieris immutat faciem ejus :
et obcæcat vultum suum tamquam ursus,
et quasi saccum ostendit.
In medio proximorum ejus
25 ingemuit vir ejus,
et audiens suspiravit modicum.
26 Brevis omnis malitia super malitiam mulieris :
sors peccatorum cadat super illam.
27 Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani,
sic mulier linguata homini quieto.
28 Ne respicias in mulieris speciem,
et non concupiscas mulierem in specie.
29 Mulieris ira, et irreverentia,
et confusio magna.
30 Mulier si primatum habeat,
contraria est viro suo.
31 Cor humile, et facies tristis,
et plaga cordis, mulier nequam.
32 Manus debiles et genua dissoluta,
mulier quæ non beatificat virum suum.
33 A muliere initium factum est peccati,
et per illam omnes morimur.
34 Non des aquæ tuæ exitum, nec modicum :
nec mulieri nequam veniam prodeundi.
35 Si non ambulaverit ad manum tuam,
confundet te in conspectu inimicorum.
36 A carnibus tuis abscinde illam,
ne semper te abutatur.
26
1 Mulieris bonæ beatus vir :
numerus enim annorum illius duplex.
2 Mulier fortis oblectat virum suum,
et annos vitæ illius in pace implebit.
3 Pars bona mulier bona,
in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis :
4 divitis autem et pauperis cor bonum,
in omni tempore vultus illorum hilaris.
5 A tribus timuit cor meum,
et in quarto facies mea metuit :
6 delaturam civitatis, et collectionem populi :
7 calumniam mendacem super mortem omnia gravia :
8 dolor cordis et luctus, mulier zelotypa.
9 In muliere zelotypa flagellum linguæ,
omnibus communicans.
10 Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam :
qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.
11 Mulier ebriosa ira magna, et contumelia :
et turpitudo illius non tegetur.
12 Fornicatio mulieris in extollentia oculorum,
et in palpebris illius agnoscetur.
13 In filia non avertente se, firma custodiam,
ne inventa occasione utatur se.
14 Ab omni irreverentia oculorum ejus cave,
et ne mireris si te neglexerit.
15 Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet,
et ab omni aqua proxima bibet,
et contra omnem palum sedebit,
et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.
16 Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum,
et ossa illius impinguabit.
17 Disciplina illius datum Dei est.
18 Mulier sensata et tacita,
non est immutatio eruditæ animæ.
19 Gratia super gratiam
mulier sancta et pudorata.
20 Omnis autem ponderatio non est digna
continentis animæ.
21 Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei,
sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus.
22 Lucerna splendens super candelabrum sanctum,
et species faciei super ætatem stabilem.
23 Columnæ aureæ super bases argenteas,
et pedes firmi super plantas stabilis mulieris.
24 Fundamenta æterna supra petram solidam,
et mandata Dei in corde mulieris sanctæ.


25 In duobus contristatum est cor meum,
et in tertio iracundia mihi advenit :
26 vir bellator deficiens per inopiam ;
et vir sensatus contemptus ;
27 et qui transgreditur a justitia ad peccatum :
Deus paravit eum ad rhomphæam.


28 Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt :
difficile exuitur negotians a negligentia,
et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.
27
1 Propter inopiam multi deliquerunt :
et qui quærit locupletari avertit oculum suum.
2 Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur,
sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum :
3 conteretur cum delinquente delictum.
4 Si non in timore Domini tenueris te instanter,
cito subvertetur domus tua.


5