Epistola B. Pauli Apostoli ad Philippenses

1 1 Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus. 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

3 Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, 4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens, 5 super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc. 6 Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu : 7 sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis : eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. 8 Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. 9 Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu : 10 ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi, 11 repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.

12 Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii : 13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus, 14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui. 15 Quidam quidem et propter invidiam et contentionem : quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant : 16 quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum. 17 Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. 18 Quid enim ? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. 19 Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi, 20 secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar : sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. 21 Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. 22 Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. 23 Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius : 24 permanere autem in carne, necessarium propter vos. 25 Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei : 26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.

27 Tantum digne Evangelio Christi conversamini : ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii : 28 et in nullo terreamini ab adversariis : quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo : 29 quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini : 30 idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.
2 1 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis : 2 implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes, 3 nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, 4 non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.

5 Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu : 6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo : 7 sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. 8 Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. 9 Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen : 10 ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum, 11 et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.

12 Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini. 13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate. 14 Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus : 15 ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ : inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, 16 verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. 17 Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis. 18 Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.

19 Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos : ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt. 20 Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. 21 Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi. 22 Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. 23 Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt. 24 Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito. 25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos : 26 quoniam quidem omnes vos desiderabat : et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. 27 Nam et infirmatus est usque ad mortem : sed Deus misertus est ejus : non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. 28 Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. 29 Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote ; 30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.
3 1 De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. 2 Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. 3 Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, 4 quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis, 5 circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem pharisæus, 6 secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela. 7 Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta. 8 Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei : propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, 9 et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu : quæ ex Deo est justitia in fide, 10 ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius : configuratus morti ejus : 11 si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis : 12 non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim : sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. 13 Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum, 14 ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu. 15 Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus : et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit. 16 Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula. 17 Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. 18 Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi : 19 quorum finis interitus : quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. 20 Nostra autem conversatio in cælis est : unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, 21 qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.
4 1 Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea : sic state in Domino, carissimi. 2 Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino. 3 Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ. 4 Gaudete in Domino semper : iterum dico gaudete. 5 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus : Dominus prope est. 6 Nihil solliciti sitis : sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. 7 Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu. 8 De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate. 9 Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite : et Deus pacis erit vobiscum.

10 Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis : occupati autem eratis. 11 Non quasi propter penuriam dico : ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. 12 Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum) : et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. 13 Omnia possum in eo qui me confortat. 14 Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ. 15 Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli : 16 quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. 17 Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. 18 Habeo autem omnia, et abundo : repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. 19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu. 20 Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen.

21 Salutate omnem sanctum in Christo Jesu. 22 Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt. 23 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.