Lamentationes Jeremiæ Prophetæ

1 1 Prologus. Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem : et amaro animo suspirans et ejulans, dixit :
Aleph. Quomodo sedet sola
civitas plena populo !
Facta est quasi vidua
domina gentium ;
princeps provinciarum
facta est sub tributo.
2 Beth. Plorans ploravit in nocte,
et lacrimæ ejus in maxillis ejus :
non est qui consoletur eam
ex omnibus caris ejus ;
omnes amici ejus spreverunt eam,
et facti sunt ei inimici.
3 Ghimel. Migravit Judas propter afflictionem,
et multitudinem servitutis ;
habitavit inter gentes,
nec invenit requiem :
omnes persecutores ejus apprehenderunt eam
inter angustias.
4 Daleth. Viæ Sion lugent, eo quod non sint
qui veniant ad solemnitatem :
omnes portæ ejus destructæ,
sacerdotes ejus gementes ;
virgines ejus squalidæ,
et ipsa oppressa amaritudine.
5 He. Facti sunt hostes ejus in capite ;
inimici ejus locupletati sunt :
quia Dominus locutus est super eam
propter multitudinem iniquitatum ejus.
Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem
ante faciem tribulantis.
6 Vau. Et egressus est a filia Sion
omnis decor ejus ;
facti sunt principes ejus velut arietes
non invenientes pascua,
et abierunt absque fortitudine
ante faciem subsequentis.
7 Zain. Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ,
et prævaricationis,
omnium desiderabilium suorum,
quæ habuerat a diebus antiquis,
cum caderet populus ejus in manu hostili,
et non esset auxiliator :
viderunt eam hostes,
et deriserunt sabbata ejus.
8 Heth. Peccatum peccavit Jerusalem,
propterea instabilis facta est ;
omnes qui glorificabant eam spreverunt illam,
quia viderunt ignominiam ejus :
ipsa autem gemens
conversa est retrorsum.
9 Teth. Sordes ejus in pedibus ejus,
nec recordata est finis sui ;
deposita est vehementer,
non habens consolatorem.
Vide, Domine, afflictionem meam,
quoniam erectus est inimicus.
10 Jod. Manum suam misit hostis
ad omnia desiderabilia ejus,
quia vidit gentes
ingressas sanctuarium suum,
de quibus præceperas
ne intrarent in ecclesiam tuam.
11 Caph. Omnis populus ejus gemens,
et quærens panem ;
dederunt pretiosa quæque pro cibo
ad refocillandam animam.
Vide, Domine, et considera
quoniam facta sum vilis !
12 Lamed. O vos omnes qui transitis per viam,
attendite, et videte
si est dolor sicut dolor meus !
quoniam vindemiavit me,
ut locutus est Dominus,
in die iræ furoris sui.
13 Mem. De excelso misit ignem in ossibus meis,
et erudivit me :
expandit rete pedibus meis,
convertit me retrorsum ;
posuit me desolatam,
tota die mœrore confectam.
14 Nun. Vigilavit jugum iniquitatum mearum ;
in manu ejus convolutæ sunt,
et impositæ collo meo.
Infirmata est virtus mea :
dedit me Dominus in manu
de qua non potero surgere.
15 Samech. Abstulit omnes magnificos meos Dominus
de medio mei ;
vocavit adversum me tempus
ut contereret electos meos.
Torcular calcavit Dominus
virgini filiæ Juda.
16 Ain. Idcirco ego plorans,
et oculus meus deducens aquas,
quia longe factus est a me consolator,
convertens animam meam.
Facti sunt filii mei perditi,
quoniam invaluit inimicus.
17 Phe. Expandit Sion manus suas ;
non est qui consoletur eam.
Mandavit Dominus adversum Jacob
in circuitu ejus hostes ejus ;
facta est Jerusalem
quasi polluta menstruis inter eos.
18 Sade. Justus est Dominus,
quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Audite, obsecro, universi populi,
et videte dolorem meum :
virgines meæ et juvenes mei abierunt
in captivitatem.
19 Coph. Vocavi amicos meos,
et ipsi deceperunt me ;
sacerdotes mei et senes mei
in urbe consumpti sunt,
quia quæsierunt cibum sibi
ut refocillarent animam suam.
20 Res. Vide, Domine, quoniam tribulor :
conturbatus est venter meus,
subversum est cor meum in memetipsa,
quoniam amaritudine plena sum.
Foris interfecit gladius,
et domi mors similis est.
21 Sin. Audierunt quia ingemisco ego,
et non est qui consoletur me ;
omnes inimici mei audierunt malum meum,
lætati sunt quoniam tu fecisti :
adduxisti diem consolationis,
et fient similes mei.
22 Thau. Ingrediatur omne malum eorum coram te :
et vindemia eos, sicut vindemiasti me
propter omnes iniquitates meas :
multi enim gemitus mei,
et cor meum mœrens.
2
1 Aleph. Quomodo obtexit caligine in furore suo
Dominus filiam Sion ;
projecit de cælo in terram
inclytam Israël,
et non est recordatus scabelli pedum suorum
in die furoris sui !
2 Beth. Præcipitavit Dominus, nec pepercit
omnia speciosa Jacob :
destruxit in furore suo
munitiones virginis Juda,
et dejecit in terram ;
polluit regnum et principes ejus.
3 Ghimel. Confregit in ira furoris sui
omne cornu Israël ;
avertit retrorsum dexteram suam
a facie inimici,
et succendit in Jacob quasi ignem
flammæ devorantis in gyro.
4 Daleth. Tetendit arcum suum quasi inimicus,
firmavit dexteram suam quasi hostis,
et occidit omne quod pulchrum erat visu
in tabernaculo filiæ Sion ;
effudit quasi ignem
indignationem suam.
5 He. Factus est Dominus velut inimicus,
præcipitavit Israël :
præcipitavit omnia mœnia ejus,
dissipavit munitiones ejus,
et replevit in filia Juda
humiliatum et humiliatam.
6 Vau. Et dissipavit quasi hortum tentorium suum ;
demolitus est tabernaculum suum.
Oblivioni tradidit Dominus in Sion
festivitatem et sabbatum ;
et in opprobrium, et in indignationem furoris sui,
regem et sacerdotem.
7 Zain. Repulit Dominus altare suum ;
maledixit sanctificationi suæ :
tradidit in manu inimici
muros turrium ejus.
Vocem dederunt in domo Domini
sicut in die solemni.
8 Heth. Cogitavit Dominus dissipare
murum filiæ Sion ;
tetendit funiculum suum,
et non avertit manum suam a perditione :
luxitque antemurale,
et murus pariter dissipatus est.
9 Teth. Defixæ sunt in terra portæ ejus,
perdidit et contrivit vectes ejus ;
regem ejus et principes ejus in gentibus :
non est lex,
et prophetæ ejus non invenerunt
visionem a Domino.
10 Jod. Sederunt in terra, conticuerunt
senes filiæ Sion ;
consperserunt cinere capita sua,
accincti sunt ciliciis :
abjecerunt in terram capita sua
virgines Jerusalem.
11 Caph. Defecerunt præ lacrimis oculi mei,
conturbata sunt viscera mea ;
effusum est in terra jecur meum
super contritione filiæ populi mei,
cum deficeret parvulus et lactens
in plateis oppidi.
12 Lamed. Matribus suis dixerunt :
Ubi est triticum et vinum ?
cum deficerent quasi vulnerati
in plateis civitatis,
cum exhalarent animas suas
in sinu matrum suarum.
13 Mem. Cui comparabo te, vel cui assimilabo te,
filia Jerusalem ?
cui exæquabo te, et consolabor te,
virgo, filia Sion ?
magna est enim velut mare contritio tua :
quis medebitur tui ?
14 Nun. Prophetæ tui viderunt tibi
falsa et stulta ;
nec aperiebant iniquitatem tuam,
ut te ad pœnitentiam provocarent ;
viderunt autem tibi assumptiones falsas,
et ejectiones.
15 Samech. Plauserunt super te manibus
omnes transeuntes per viam ;
sibilaverunt et moverunt caput suum
super filiam Jerusalem :
Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris,
gaudium universæ terræ ?
16 Phe. Aperuerunt super te os suum
omnes inimici tui :
sibilaverunt, et fremuerunt dentibus,
et dixerunt : Devorabimus :
en ista est dies quam exspectabamus ;
invenimus, vidimus.
17 Ain. Fecit Dominus quæ cogitavit ;
complevit sermonem suum,
quem præceperat a diebus antiquis :
destruxit, et non pepercit,
et lætificavit super te inimicum,
et exaltavit cornu hostium tuorum.
18 Sade. Clamavit cor eorum ad Dominum
super muros filiæ Sion :
Deduc quasi torrentem lacrimas
per diem et noctem ;
non des requiem tibi,
neque taceat pupilla oculi tui.
19 Coph. Consurge, lauda in nocte,
in principio vigiliarum ;
effunde sicut aquam cor tuum
ante conspectum Domini :
leva ad eum manus tuas
pro anima parvulorum tuorum,
qui defecerunt in fame
in capite omnium compitorum.
20 Res. Vide, Domine, et considera
quem vindemiaveris ita.
Ergone comedent mulieres fructum suum,
parvulos ad mensuram palmæ ?
si occiditur in sanctuario Domini
sacerdos et propheta ?
21 Sin. Jacuerunt in terra foris
puer et senex ;
virgines meæ et juvenes mei
ceciderunt in gladio :
interfecisti in die furoris tui,
percussisti, nec misertus es.
22 Thau. Vocasti quasi ad diem solemnem,
qui terrerent me de circuitu ;
et non fuit in die furoris Domini qui effugeret,
et relinqueretur :
quos educavi et enutrivi,
inimicus meus consumpsit eos.
3
1 Aleph. Ego vir videns paupertatem meam
in virga indignationis ejus.
2 Aleph. Me minavit, et adduxit in tenebras,
et non in lucem.
3 Aleph. Tantum in me vertit et convertit
manum suam tota die.
4 Beth. Vetustam fecit pellem meam et carnem meam ;
contrivit ossa mea.
5 Beth. Ædificavit in gyro meo, et circumdedit me
felle et labore.
6 Beth. In tenebrosis collocavit me,
quasi mortuos sempiternos.
7 Ghimel. Circumædificavit adversum me, ut non egrediar ;
aggravavit compedem meum.
8 Ghimel. Sed et cum clamavero, et rogavero,
exclusit orationem meam.
9 Ghimel. Conclusit vias meas lapidibus quadris ;
semitas meas subvertit.
10 Daleth. Ursus insidians factus est mihi,
leo in absconditis.
11 Daleth. Semitas meas subvertit, et confregit me ;
posuit me desolatam.
12 Daleth. Tetendit arcum suum, et posuit me
quasi signum ad sagittam.
13 He. Misit in renibus meis
filias pharetræ suæ.
14 He. Factus sum in derisum omni populo meo,
canticum eorum tota die.
15 He. Replevit me amaritudinibus ;
inebriavit me absinthio.
16 Vau. Et fregit ad numerum dentes meos ;
cibavit me cinere.
17 Vau. Et repulsa est a pace anima mea ;
oblitus sum bonorum.
18 Vau. Et dixi : Periit finis meus,
et spes mea a Domino.
19 Zain. Recordare paupertatis, et transgressionis meæ,
absinthii et fellis.
20 Zain. Memoria memor ero, et tabescet
in me anima mea.
21 Zain. Hæc recolens in corde meo,
ideo sperabo.
22 Heth. Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti ;
quia non defecerunt miserationes ejus.
23 Heth. Novi diluculo,
multa est fides tua.
24 Heth. Pars mea Dominus, dixit anima mea ;
propterea exspectabo eum.
25 Teth. Bonus est Dominus sperantibus in eum,
animæ quærenti illum.
26 Teth. Bonum est præstolari cum silentio
salutare Dei.
27 Teth. Bonum est viro cum portaverit jugum
ab adolescentia sua.
28 Jod. Sedebit solitarius, et tacebit,
quia levavit super se.
29 Jod. Ponet in pulvere os suum,
si forte sit spes.
30 Jod. Dabit percutienti se maxillam :
saturabitur opprobriis.
31 Caph. Quia non repellet
in sempiternum Dominus.
32 Caph. Quia si abjecit, et miserebitur,
secundum multitudinem misericordiarum suarum.
33 Caph. Non enim humiliavit ex corde suo
et abjecit filios hominum.
34 Lamed. Ut conteret sub pedibus suis
omnes vinctos terræ.
35 Lamed. Ut declinaret judicium viri
in conspectu vultus Altissimi.
36 Lamed. Ut perverteret hominem in judicio suo ;
Dominus ignoravit.
37 Mem. Quis est iste qui dixit ut fieret,
Domino non jubente ?
38 Mem. Ex ore Altissimi non egredientur
nec mala nec bona ?
39 Mem. Quid murmuravit homo vivens,
vir pro peccatis suis ?
40 Nun. Scrutemur vias nostras, et quæramus,
et revertamur ad Dominum.
41 Nun. Levemus corda nostra cum manibus
ad Dominum in cælos.
42 Nun. Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus ;
idcirco tu inexorabilis es.
43 Samech. Operuisti in furore, et percussisti nos ;
occidisti, nec pepercisti.
44 Samech. Opposuisti nubem tibi,
ne transeat oratio.
45 Samech. Eradicationem et abjectionem posuisti me
in medio populorum.
46 Phe. Aperuerunt super nos os suum
omnes inimici.
47 Phe. Formido et laqueus facta est nobis
vaticinatio, et contritio.
48 Phe. Divisiones aquarum deduxit oculus meus,
in contritione filiæ populi mei.
49 Ain. Oculus meus afflictus est, nec tacuit,
eo quod non esset requies.
50 Ain. Donec respiceret et videret
Dominus de cælis.
51 Ain. Oculus meus deprædatus est animam meam
in cunctis filiabus urbis meæ.
52 Sade. Venatione ceperunt me quasi avem
inimici mei gratis.
53 Sade. Lapsa est in lacum vita mea,
et posuerunt lapidem super me.
54 Sade. Inundaverunt aquæ super caput meum ;
dixi : Perii.
55 Coph. Invocavi nomen tuum, Domine,
de lacu novissimo.
56 Coph. Vocem meam audisti ; ne avertas aurem tuam
a singultu meo et clamoribus.
57 Coph. Appropinquasti in die quando invocavi te ;
dixisti : Ne timeas.
58 Res. Judicasti, Domine, causam animæ meæ,
redemptor vitæ meæ.
59 Res. Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me :
judica judicium meum.
60 Res. Vidisti omnem furorem,
universas cogitationes eorum adversum me.
61 Sin. Audisti opprobrium eorum, Domine,
omnes cogitationes eorum adversum me.
62 Sin. Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum
adversum me tota die.
63 Sin. Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ;
ego sum psalmus eorum.
64 Thau. Redes eis vicem, Domine,
juxta opera manuum suarum.
65 Thau. Dabis eis scutum cordis,
laborem tuum.
66 Thau. Persequeris in furore, et conteres eos
sub cælis, Domine.
4
1 Aleph. Quomodo obscuratum est aurum,
mutatus est color optimus !
dispersi sunt lapides sanctuarii
in capite omnium platearum !
2 Beth. Filii Sion inclyti,
et amicti auro primo :
quomodo reputati sunt in vasa testea,
opus manuum figuli !
3 Ghimel. Sed et lamiæ nudaverunt mammam,
lactaverunt catulos suos :
filia populi mei crudelis
quasi struthio in deserto.
4 Daleth. Adhæsit lingua lactentis
ad palatum ejus in siti ;
parvuli petierunt panem,
et non erat qui frangeret eis.
5 He. Qui vescebantur voluptuose,
interierunt in viis ;
qui nutriebantur in croceis,
amplexati sunt stercora.
6 Vau. Et major effecta est iniquitas filiæ populi mei
peccato Sodomorum,
quæ subversa est in momento,
et non ceperunt in ea manus.
7 Zain. Candidiores Nazaræi ejus nive,
nitidiores lacte,
rubicundiores ebore antiquo,
sapphiro pulchriores.
8 Heth. Denigrata est super carbones facies eorum
et non sunt cogniti in plateis ;
adhæsit cutis eorum ossibus :
aruit, et facta est quasi lignum.
9 Teth. Melius fuit occisis gladio
quam interfectis fame,
quoniam isti extabuerunt consumpti
a sterilitate terræ.
10 Jod. Manus mulierum misericordium
coxerunt filios suos ;
facti sunt cibus earum
in contritione filiæ populi mei.
11 Caph. Complevit Dominus furorem suum,
effudit iram indignationis suæ :
et succendit ignem in Sion,
et devoravit fundamenta ejus.
12 Lamed. Non crediderunt reges terræ,
et universi habitatores orbis,
quoniam ingrederetur hostis et inimicus
per portas Jerusalem.
13 Mem. Propter peccata prophetarum ejus,
et iniquitates sacerdotum ejus,
qui effuderunt in medio ejus
sanguinem justorum.
14 Nun. Erraverunt cæci in plateis,
polluti sunt in sanguine ;
cumque non possent,
tenuerunt lacinias suas.
15 Samech. Recedite polluti, clamaverunt eis ;
recedite, abite, nolite tangere :
jurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter gentes :
Non addet ultra ut habitet in eis.
16 Phe. Facies Domini divisit eos,
non addet ut respiciat eos ;
facies sacerdotum non erubuerunt,
neque senum miserti sunt.
17 Ain. Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri
ad auxilium nostrum vanum ;
cum respiceremus attenti ad gentem
quæ salvare non poterat.
18 Sade. Lubricaverunt vestigia nostra
in itinere platearum nostrarum ;
appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri,
quia venit finis noster.
19 Coph. Velociores fuerunt persecutores nostri
aquilis cæli ;
super montes persecuti sunt nos,
in deserto insidiati sunt nobis.
20 Res. Spiritus oris nostri, christus Dominus,
captus est in peccatis nostris,
cui diximus : In umbra tua
vivemus in gentibus.
21 Sin. Gaude et lætare, filia Edom,
quæ habitas in terra Hus !
ad te quoque perveniet calix : inebriaberis,
atque nudaberis.
22 Thau. Completa est iniquitas tua, filia Sion :
non addet ultra ut transmigret te.
Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom ;
discooperuit peccata tua.
5
1 Recordare, Domine, quid acciderit nobis ;
intuere et respice opprobrium nostrum.
2 Hæreditas nostra versa est ad alienos,
domus nostræ ad extraneos.
3 Pupilli facti sumus absque patre,
matres nostræ quasi viduæ.
4 Aquam nostram pecunia bibimus ;
ligna nostra pretio comparavimus.
5 Cervicibus nostris minabamur,
lassis non dabatur requies.
6 Ægypto dedimus manum et Assyriis,
ut saturaremur pane.
7 Patres nostri peccaverunt, et non sunt :
et nos iniquitates eorum portavimus.
8 Servi dominati sunt nostri :
non fuit qui redimeret de manu eorum.
9 In animabus nostris afferebamus panem nobis,
a facie gladii in deserto.
10 Pellis nostra quasi clibanus exusta est,
a facie tempestatum famis.
11 Mulieres in Sion humiliaverunt,
et virgines in civitatibus Juda.
12 Principes manu suspensi sunt ;
facies senum non erubuerunt.
13 Adolescentibus impudice abusi sunt,
et pueri in ligno corruerunt.
14 Senes defecerunt de portis,
juvenes de choro psallentium.
15 Defecit gaudium cordis nostri ;
versus est in luctum chorus noster.
16 Cecidit corona capitis nostri :
væ nobis, quia peccavimus !
17 Propterea mœstum factum est cor nostrum ;
ideo contenebrati sunt oculi nostri,
18 propter montem Sion quia disperiit ;
vulpes ambulaverunt in eo.
19 Tu autem, Domine, in æternum permanebis,
solium tuum in generationem et generationem.
20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri,
derelinques nos in longitudine dierum ?
21 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ;
innova dies nostros, sicut a principio.
22 Sed projiciens repulisti nos :
iratus es contra nos vehementer.