Epistola B. Pauli Apostoli ad Thessalonicenses Secunda

1 1 Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

3 Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem : 4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis 5 in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini. 6 Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant : 7 et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de cælo cum angelis virtutis ejus, 8 in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi, 9 qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus : 10 cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. 11 In quo etiam oramus semper pro vobis : ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute, 12 ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo secundum gratiam Dei nostri, et Domini Jesu Christi.
2 1 Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostræ congregationis in ipsum : 2 ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini. 3 Ne quis vos seducat ullo modo : quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis, 4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus. 5 Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis ? 6 et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. 7 Nam mysterium jam operatur iniquitatis : tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat. 8 Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum : 9 cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, 10 et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt : eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. 11 Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, 12 ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.

13 Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis : 14 in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi. 15 Itaque fratres, state : et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram. 16 Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia, 17 exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.
3 1 De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos : 2 et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus : non enim omnium est fides. 3 Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo. 4 Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis. 5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.

6 Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. 7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos : quoniam non inquieti fuimus inter vos : 8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. 9 Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. 10 Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, nec manducet. 11 Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. 12 Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. 13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. 14 Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur : 15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. 16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.

17 Salutatio, mea manu Pauli : quod est signum in omni epistola, ita scribo. 18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.